Hľadaný výraz: mt 2,13-15.19-21, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “ Ex Aegypto vocavi filium meum ”. 19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”. 21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.

1

mail   print   facebook   twitter